Deuteronomii
Caput XXXII
- I
Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.
- II
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
- III
Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.
- IV
Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
- V
Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.
- VI
Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
- VII
Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
- VIII
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
- IX
Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.
- X
Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.
- XI
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
- XII
Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :
- XIII
constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;
- XIV
butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
- XV
Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
- XVI
Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
- XVII
Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :
- XVIII
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
- XIX
Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
- XX
Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.
- XXI
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
- XXII
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
- XXIII
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
- XXIV
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
- XXV
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
- XXVI
Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
- XXVII
Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.
- XXVIII
Gens absque consilio est, et sine prudentia.
- XXIX
Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
- XXX
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?
- XXXI
Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.
- XXXII
De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
- XXXIII
Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
- XXXIV
Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?
- XXXV
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
- XXXVI
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
- XXXVII
Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?
- XXXVIII
de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
- XXXIX
Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
- XL
Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.
- XLI
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
- XLII
Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
- XLIII
Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.
- XLIV
Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
- XLV
Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
- XLVI
et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :
- XLVII
quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
- XLVIII
Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :
- XLIX
Ascende in montem istum Abarim, id est, transituum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.
- L
Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :
- LI
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.
- LII
E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.