Deuteronomy
Chapter 22
- 1
Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed reduces fratri tuo,
- 2
etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat.
- 3
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
- 4
Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
- 5
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
- 6
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,
- 7
sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
- 8
Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.
- 9
Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
- 10
Non arabis in bove simul et asino.
- 11
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
- 12
Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
- 13
Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
- 14
quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :
- 15
tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :
- 16
et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,
- 17
imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :
- 18
apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
- 19
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.
- 20
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
- 21
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.
- 22
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.
- 23
Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
- 24
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
- 25
Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :
- 26
puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
- 27
Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
- 28
Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :
- 29
dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.
- 30
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.