Danielis

Caput III

  1. I

    Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.

  2. II

    Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.

  3. III

    Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :

  4. IV

    et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :

  5. V

    in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

  6. VI

    Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

  7. VII

    Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

  8. VIII

    Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :

  9. IX

    dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !

  10. X

    tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :

  11. XI

    si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

  12. XII

    Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

  13. XIII

    Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

  14. XIV

    Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?

  15. XV

    nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?

  16. XVI

    Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.

  17. XVII

    Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

  18. XVIII

    Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

  19. XIX

    Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

  20. XX

    Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

  21. XXI

    Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :

  22. XXII

    nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.

  23. XXIII

    Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

  24. XXIV

    Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

  25. XXV

    Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :

  26. XXVI

    Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :

  27. XXVII

    quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.

  28. XXVIII

    Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.

  29. XXIX

    Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :

  30. XXX

    et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.

  31. XXXI

    Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;

  32. XXXII

    et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.

  33. XXXIII

    Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

  34. XXXIV

    Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :

  35. XXXV

    neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,

  36. XXXVI

    quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;

  37. XXXVII

    quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

  38. XXXVIII

    Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,

  39. XXXIX

    ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

  40. XL

    Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

  41. XLI

    Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.

  42. XLII

    Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

  43. XLIII

    Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;

  44. XLIV

    et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :

  45. XLV

    et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

  46. XLVI

    Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

  47. XLVII

    et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :

  48. XLVIII

    et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.

  49. XLIX

    Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,

  50. L

    et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

  51. LI

    Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

  52. LII

    Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

  53. LIII

    Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.

  54. LIV

    Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.

  55. LV

    Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

  56. LVI

    Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.

  57. LVII

    Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  58. LVIII

    Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  59. LIX

    Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  60. LX

    Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  61. LXI

    Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  62. LXII

    Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  63. LXIII

    Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  64. LXIV

    Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  65. LXV

    Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  66. LXVI

    Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  67. LXVII

    Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  68. LXVIII

    Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  69. LXIX

    Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  70. LXX

    Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  71. LXXI

    Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.

  72. LXXII

    Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  73. LXXIII

    Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  74. LXXIV

    Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

  75. LXXV

    Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  76. LXXVI

    Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  77. LXXVII

    Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  78. LXXVIII

    Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  79. LXXIX

    Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  80. LXXX

    Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  81. LXXXI

    Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  82. LXXXII

    Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  83. LXXXIII

    Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

  84. LXXXIV

    Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  85. LXXXV

    Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  86. LXXXVI

    Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  87. LXXXVII

    Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

  88. LXXXVIII

    Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.

  89. LXXXIX

    Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

  90. XC

    Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

  91. XCI

    Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.

  92. XCII

    Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

  93. XCIII

    Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

  94. XCIV

    Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

  95. XCV

    Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

  96. XCVI

    A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.

  97. XCVII

    Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

  98. XCVIII

    Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

  99. XCIX

    Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare

  100. C

    signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.