Danielis
Caput XIII
- I
Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :
- II
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :
- III
parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
- IV
Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
- V
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
- VI
Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
- VII
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
- VIII
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :
- IX
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
- X
Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
- XI
erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
- XII
Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :
- XIII
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.
- XIV
Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
- XV
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :
- XVI
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
- XVII
Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
- XVIII
Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
- XIX
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :
- XX
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
- XXI
Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
- XXII
Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.
- XXIII
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
- XXIV
Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.
- XXV
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
- XXVI
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
- XXVII
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
- XXVIII
Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
- XXIX
Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.
- XXX
Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
- XXXI
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
- XXXII
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
- XXXIII
Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
- XXXIV
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
- XXXV
Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
- XXXVI
Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
- XXXVII
Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
- XXXVIII
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
- XXXIX
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :
- XL
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.
- XLI
Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
- XLII
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
- XLIII
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
- XLIV
Exaudivit autem Dominus vocem ejus.
- XLV
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
- XLVI
et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.
- XLVII
Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?
- XLVIII
Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?
- XLIX
revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
- L
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
- LI
Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
- LII
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :
- LIII
judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.
- LIV
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.
- LV
Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
- LVI
Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
- LVII
sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
- LVIII
Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.
- LIX
Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
- LX
Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
- LXI
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
- LXII
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
- LXIII
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
- LXIV
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
- LXV
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.