Baruch
Chapter 5
- 1
Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
- 2
Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
- 3
Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.
- 4
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis.
- 5
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
- 6
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :
- 7
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
- 8
Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.
- 9
Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.