Amos
Caput V
- I
Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
- II
Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
- III
Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
- IV
Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.
- V
Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
- VI
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :
- VII
qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :
- VIII
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :
- IX
qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
- X
Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
- XI
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
- XII
Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
- XIII
Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
- XIV
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
- XV
Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
- XVI
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
- XVII
Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
- XVIII
Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
- XIX
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
- XX
Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
- XXI
Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
- XXII
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
- XXIII
Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.
- XXIV
Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
- XXV
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?
- XXVI
et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
- XXVII
Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.