II Samuelis
Caput I
- I
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
- II
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
- III
Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.
- IV
Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
- V
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
- VI
Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
- VII
et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
- VIII
dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
- IX
Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
- X
Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
- XI
Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
- XII
et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
- XIII
Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
- XIV
Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
- XV
Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
- XVI
Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
- XVII
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
- XVIII
(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
- XIX
Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt : quomodo ceciderunt fortes ?
- XX
Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte lætentur filiæ Philisthiim ; ne exsultent filiæ incircumcisorum.
- XXI
Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium : clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
- XXII
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
- XXIII
Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi : aquilis velociores, leonibus fortiores.
- XXIV
Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
- XXV
Quomodo ceciderunt fortes in prælio ? Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
- XXVI
Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
- XXVII
Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ?