I Paralipomenon
Caput VII
- I
Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
- II
Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
- III
Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
- IV
Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.
- V
Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
- VI
Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
- VII
Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
- VIII
Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.
- IX
Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
- X
Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
- XI
omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
- XII
Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
- XIII
Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
- XIV
Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
- XV
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
- XVI
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.
- XVII
Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
- XVIII
Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
- XIX
Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
- XX
Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
- XXI
et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
- XXII
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
- XXIII
Ingressusque est ad uxorem suam : quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :
- XXIV
filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
- XXV
Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
- XXVI
qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
- XXVII
de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
- XXVIII
Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
- XXIX
Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
- XXX
Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
- XXXI
Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.
- XXXII
Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
- XXXIII
Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.
- XXXIV
Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
- XXXV
Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
- XXXVI
Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
- XXXVII
Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
- XXXVIII
Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.
- XXXIX
Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
- XL
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.