I Paralipomenon
Caput IV
- I
Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
- II
Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi.
- III
Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
- IV
Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
- V
Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
- VI
Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
- VII
Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
- VIII
Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
- IX
Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
- X
Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
- XI
Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
- XII
Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.
- XIII
Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
- XIV
Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.
- XV
Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.
- XVI
Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.
- XVII
Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
- XVIII
Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.
- XIX
Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
- XX
Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
- XXI
Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
- XXII
Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera.
- XXIII
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
- XXIV
Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
- XXV
Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
- XXVI
Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
- XXVII
Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.
- XXVIII
Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
- XXIX
et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
- XXX
et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
- XXXI
et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.
- XXXII
Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
- XXXIII
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.
- XXXIV
Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,
- XXXV
et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,
- XXXVI
et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
- XXXVII
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
- XXXVIII
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
- XXXIX
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.
- XL
Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
- XLI
Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
- XLII
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :
- XLIII
et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.