I Paralipomenon
Caput XIV
- I
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
- II
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
- III
Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
- IV
Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
- V
Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
- VI
Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
- VII
Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
- VIII
Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
- IX
Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
- X
Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
- XI
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
- XII
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
- XIII
Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
- XIV
Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
- XV
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
- XVI
Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
- XVII
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.