I Maccabæorum
Caput XIII
- I
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
- II
Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :
- III
et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :
- IV
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
- V
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
- VI
Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
- VII
Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
- VIII
et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :
- IX
pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.
- X
Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.
- XI
Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.
- XII
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
- XIII
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
- XIV
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos,
- XV
dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.
- XVI
Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
- XVII
Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :
- XVIII
Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
- XIX
Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.
- XX
Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quæ ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
- XXI
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
- XXII
Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
- XXIII
Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.
- XXIV
Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.
- XXV
Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
- XXVI
Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
- XXVII
Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
- XXVIII
Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :
- XXIX
et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam æternam : et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare :
- XXX
hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
- XXXI
Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :
- XXXII
et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra.
- XXXIII
Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.
- XXXIV
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
- XXXV
Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :
- XXXVI
Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.
- XXXVII
Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.
- XXXVIII
Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :
- XXXIX
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
- XL
Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
- XLI
Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.
- XLII
Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
- XLIII
In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
- XLIV
Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
- XLV
Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
- XLVI
et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
- XLVII
Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :
- XLVIII
et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
- XLIX
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
- L
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :
- LI
et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
- LII
Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.
- LIII
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
- LIV
Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.