I Maccabæorum

Caput XI

  1. I

    Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas : et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.

  2. II

    Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.

  3. III

    Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.

  4. IV

    Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.

  5. V

    Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex.

  6. VI

    Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.

  7. VII

    Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem.

  8. VIII

    Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.

  9. IX

    Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :

  10. X

    pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam : quæsivit enim me occidere.

  11. XI

    Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.

  12. XII

    Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus.

  13. XIII

    Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ.

  14. XIV

    Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quia rebellabant qui erant in locis illis.

  15. XV

    Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.

  16. XVI

    Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur : rex autem Ptolemæus exaltatus est.

  17. XVII

    Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo.

  18. XVIII

    Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia : et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.

  19. XIX

    Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.

  20. XX

    In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.

  21. XXI

    Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.

  22. XXII

    Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.

  23. XXIII

    Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere : et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.

  24. XXIV

    Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam : et invenit gratiam in conspectu ejus,

  25. XXV

    et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.

  26. XXVI

    Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant : et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,

  27. XXVII

    et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.

  28. XXVIII

    Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus : et promisit ei talenta trecenta.

  29. XXIX

    Et consensit rex : et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes :

  30. XXX

    Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum.

  31. XXXI

    Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis :

  32. XXXII

    Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.

  33. XXXIII

    Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.

  34. XXXIV

    Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum.

  35. XXXV

    Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis : et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur,

  36. XXXVI

    omnia ipsis concedimus : et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.

  37. XXXVII

    Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.

  38. XXXVIII

    Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium : et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.

  39. XXXIX

    Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius : et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri :

  40. XL

    et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui : et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.

  41. XLI

    Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in præsidiis erant : quia impugnabant Israël.

  42. XLII

    Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens : Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.

  43. XLIII

    Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros : quia discessit omnis exercitus meus.

  44. XLIV

    Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam : et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.

  45. XLV

    Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.

  46. XLVI

    Et fugit rex in aulam : et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et cœperunt pugnare.

  47. XLVII

    Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem :

  48. XLVIII

    et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.

  49. XLIX

    Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant : et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes :

  50. L

    Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem.

  51. LI

    Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.

  52. LII

    Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus.

  53. LIII

    Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde.

  54. LIV

    Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.

  55. LV

    Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum : et fugit, et terga vertit.

  56. LVI

    Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.

  57. LVII

    Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens : Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.

  58. LVIII

    Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream :

  59. LIX

    et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti.

  60. LX

    Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates : et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.

  61. LXI

    Et abiit inde Gazam : et concluserunt se qui erant Gazæ : et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea.

  62. LXII

    Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram : et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem : et perambulavit regionem usque Damascum.

  63. LXIII

    Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni :

  64. LXIV

    et occurrit illis : fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.

  65. LXV

    Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.

  66. LXVI

    Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis : et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium.

  67. LXVII

    Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor :

  68. LXVIII

    et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus : ipse autem occurrit ex adverso.

  69. LXIX

    Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium.

  70. LXX

    Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus.

  71. LXXI

    Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.

  72. LXXII

    Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.

  73. LXXIII

    Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc :

  74. LXXIV

    et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum : et reversus est Jonathas in Jerusalem.