Esdræ
Caput X
- I
Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
- II
Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,
- III
percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.
- IV
Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.
- V
Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.
- VI
Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
- VII
Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :
- VIII
et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.
- IX
Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
- X
Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.
- XI
Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
- XII
Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
- XIII
Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto),
- XIV
constituantur principes in universa multitudine : et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
- XV
Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos :
- XVI
feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
- XVII
Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
- XVIII
Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.
- XIX
Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
- XX
Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.
- XXI
Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.
- XXII
Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa.
- XXIII
Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.
- XXIV
Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
- XXV
Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
- XXVI
Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia.
- XXVII
Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza.
- XXVIII
Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
- XXIX
Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth.
- XXX
Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
- XXXI
Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon,
- XXXII
Benjamin, Maloch, Samarias.
- XXXIII
Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.
- XXXIV
De filiis Bani, Maaddi, Amram, et Vel,
- XXXV
Baneas, et Badaias, Cheliau,
- XXXVI
Vania, Marimuth, et Eliasib,
- XXXVII
Mathanias, Mathanai, et Jasi,
- XXXVIII
et Bani, et Bennui, Semei,
- XXXIX
et Salmias, et Nathan, et Adaias,
- XL
et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
- XLI
Ezrel, et Selemiau, Semeria,
- XLII
Sellum, Amaria, Joseph.
- XLIII
De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia.
- XLIV
Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.