I ad Corinthios
Caput XI
- I
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
- II
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
- III
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
- IV
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
- V
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
- VI
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
- VII
Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
- VIII
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
- IX
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
- X
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
- XI
Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
- XII
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
- XIII
Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
- XIV
Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
- XV
mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
- XVI
Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
- XVII
Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
- XVIII
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
- XIX
Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
- XX
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
- XXI
Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
- XXII
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
- XXIII
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
- XXIV
et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
- XXV
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
- XXVI
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
- XXVII
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
- XXVIII
Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
- XXIX
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
- XXX
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
- XXXI
Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
- XXXII
Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
- XXXIII
Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
- XXXIV
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.