Nos infrascripti, perlecta hac veteris Testamenti versione, cum Librorum Argumentis & capitum, cumq; Annotationibus ac Recapitulationibus suis locis insertis; nihil invenimus, quod Fidei Catholicae, aut bonis moribus repugnet: sed econtra reperimus Translationem fidelem; reliqua docta & utilia. Utpote quae exactam temporum seriem; Ecclesiae, Pastorum, Doctrinaeque Catholicae successionem, ab ipso mundi exordio deducunt; obscuriora sacri textus loca elucidant; haereses huius temporis argumentis ex ipso eodem textu collectis convincunt; Ecclesiae Catholicae dogmata paene omnia confirmant. Ideoq; summa cum legentium utilitate publicari posse iudicamus; si ordinarijs Librorum Censoribus hoc ipsum approbare beneplacitum fuerit. 1609.
Ioannes Wrightus, Ecclesiae Collegiatae Gloriosis. Virginis Cortracensis Decanus.
Matthaeus Kellisonus, S. Theologiae Doctor ac Professor in Universitate Remensi.
Gulielmus Harisonus, S. Theologiae Doctor. Omnes aliquando Sacrarum Literarum in hoc Collegio Professores.